Glossarium

Pagella de Philosophia Latine Disserenda

est index terminorum philosophicorum antehac ab eis adhibitorum qui latine conscripserunt vel in latinum conversorum ex aliis linguis, graeca, germanica, hispanica, gallica, anglica, italiana, et caeteris, quibus philosophi moderni ac praecipue nostrae aetatis usi sunt. Meta igitur Glossarii est ut demum efformetur collectio vocabulorum fundamentalium et olim et nunc a philosophis usurpatorum, quae anceps sit:

ex anglico (aliisque linguis) in latinum e latino in anglicum (aliasque linguas).

Participes igitur rogantur ut verba suggerant quae ipsis necessaria vel utilia visa fuerint (nec proprie "philosophica" esse debent).

Signa usurpanda: An(glicum), Ga(llicum), Ge(rmanicum), Gr(aecum), Hi(spanicum), It(alicum)

Advertenda de versionibus suggestis

Verba omnium aetatum linguae latinae (mediae haud exclusa) accipiuntur.

Termini inter nationes hodi accepti praeferentur;

Exemplum: propositio potius quam "complexe significabile" ceterive termini Verba latina jam diu adhibita non obliviscenda sunt et (deficientibus aliis criteriis) novis creationibus anteponentur; Exemplum:

copulatio magis quam "conjunctio" (quod sensum generaliorem retinet).

Si fieri potest, terminus unicus eligendus est qui conceptui hodierno fere communi respondeat;

Exemplum: status rerum pro state of affairs, Sachverhalt, situación, estado de cosas, et cetera Deprecor ut participes versiones in plures linguas adjiciant; Exemplum: propositio pro verbo anglico proposition, germanico Aussage... Verborum a graeco mutuorum indicentur omnes casus (maxime ablativus); Exemplum: scepsis -eos -i, -im, -i.

VOCABULORUM INDEX

 

aufheben (Ge): tollere

Aufhebung (Ge): sublatio

Aussage (Ge): propositio

conjunction (An): copulatio

disjunction (An,Ga): disjunctio

existential import (An): existentiae constantia seu pignus existentiale

linguistic (An): sermocinalis

mögliche Welten: (Ge): mundi possibiles

possible worlds (An): mundi possibiles

proposition (An, Ga): propositio

state of affairs (An): status rerum

Sachverhalt (Ge): status rerum

scepticism (An): skepsis eos i im i

superar (Hi): tollere

superación (Hi): sublatio

 

domum

UPAEP
Dirección: 21 sur 1103 Barrio Santiago C.P. 72410, Puebla México
Teléfono: +52 (222) 229.94.00 Lada sin costo: 01800 224 22 00