CUR LATINE?

quaestio manifestissima est: cur Latine vellemus de philosophia loqui? antehac nimirum lingua Latina via erat communicationis inter doctos homines, etiam tempore moderno. recentius tamen, plus plusque desiit adhiberi, praeterquam in Ecclesia Catholica; at nuper in ipsa Ecclesia paene extincta est. quare igitur pergimus lingua mortua uti?

plures vero afferi possunt rationes, ni fallor, quamobrem conveniat etiamnunc Latine philosophari.

Propter patrimonium philosophicum

nos philosophi ad traditionem occidentalem pertinemus quae viginti sex saecula a primis philosophis Graecis duravit.

haec traditio vero nonjam "europaea" est, sed universalis, ubique culta. namque philosophia Europae --una cum scientia aliisque partibus suae humanitatis-- ultra se extensa est ad totum orbem terrarum. et aliae traditiones culturales, ut puta Indica vel Sinensis, cum philosophia Europaea nunc rationem habent. duae causae sunt hujus omnipraesentiae occidentalis: primo, philosophia ab ipso principio (non obstantibus motis relativisticis) universalitatem postulavit et secundo, talis postulatio in diversis culturis agnita est.

atqui philosophia occidentalis, jam universalis facta, per duo millenia Latine elaborata est: primum a Romanis, deinde a Christianis Latinis-- postea etiam a modernis (nec obliviscendum est multos philosophos recentiores Latine scripsisse: Cartesium, Spinozam, Leibniz, Hobbes, Locke, Kant, permultosque alios). re quidem vera postquam nationes nonnisi patriis sermonibus (Anglico, Germanico, Gallico...) uti coepissent, praesertim ab ineunte saeculo undevigesimo, quaedam endogamia, amissa compensatione internationali, animadverti potuit.

observandum obiter est, vocabula classica nimis circumscripta sunt ut usus philosophicus ad ea limitetur. patet sermonem sapientium Christianorum multo divitiorem esse et magis idoneum in re philosophica quam Romanorum. accedit quod aetas classica fere sex saecula duravit (a saeculo tertio ante Christum ad quartum post Christum), scriptores autem "non-classici" plus quam millenium et dimidium Latine scripserunt.

locupletissimus igitur thesaurus philosophicus nostro usui praesto est. et nova verba technica, quum opus sit, creare licet-- pleraque facilia sunt fictu, nonnulla vero cum paulo ingenii. omnia verti possunt: "Wertheit", "situacional", "engagé", "existential import". ultimum exemplum, si aegre Latine redditur, saltem aeque difficulter in alias linguas convertitur (saepissime ne vertitur quidem, sed importatur); at optime reddi potest ope vocabuli scholastici: constantia existentialis.

itaque in hac traditione occidentali stamus-- et sunt hodie philosophi qui in eadem traditione quoad linguam manere velint, vel ad eam redire.

Propter perennitatem

perspiciamus, philosophia ex Europa in omnes terras prorupta, quonam sensu philosophia tamquam universalis concipi possit.

decursus philosophiae nonnunquam exhibetur ut perpetuum flumen idearum fugacium-- quasi spectaculum ubi opiniones ad tempus in proscenium prodeunt et mox exeunt, ab aliis sententiis noviciis expulsae. hic processus historicus, qui etiam progressum constituere fertur, "dialecticus" vocatus est.

nunc vero patet dialecticam "veram" esse; scholae enim florescunt ac marcescunt, auctoritates vigescunt et deficiunt. ideae vigent in quodam puncto temporis et tolluntur. categoriae autem "vigens" et "sublatum", quamtumvis appositae, magis historiae philosophiae convenire dicuntur quam ipsi philosophiae.

e contra, patet categorias verum et falsum fundamentaliores esse et ad ipsam philosophiam aptiores. quod si veritas fuerit criterium nostrum, totus aspectus philosophiae ejusque historiae mutabitur. undique, in omni loco omnique tempore, sententias indagabimus quae nostra intersint in veritate exquirenda.

praeterea affirmare auderem quandam philosophiam perennem abstrahi posse ex historia totius philosophiae-- tenorem inquam universalem, cogitationem semper et ubique --vel quadamtenus-- exercitam. ergo significatio operis philosophorum praeteriti temporis non solum historica est sed potius philosophica, immo praesens.

lingua Latina porro optimum instrumentum videtur ad hanc philosophiam perennem exprimendam, namque pro philosophia universali universalem habemus linguam.

Propter ipsam philosophiam

oportet nos conceptis cogitare eosque terminis exprimere. latet autem periculum: quod conceptus quibus uti assuevimus lapidescant eorumque verba inter nos et res ita interponuntur ut aliquando de vocibus loqui videamur magis quam de rebus. ac si verba viverent sola; sensum amittunt, et, ut ita dicam, cantamentula fiunt.

aliquid autem salutare facere possumus ut hoc problema aliquantulum deminuatur: terminos in alteram linguam convertere, quo labore cogamur ut trans voces ac conceptus, ad res perveniamos, cogitata recogitantes. talis mutatio contextuum sermocinalium nos adjuvare posset ad notiones deliquendas, et adjutorium eo majus erit quo magis "distat" lingua in quam vertitur a nostris consuetudinibus philosophicis.

praeterea, usus linguae Latinae propositum non habet philosophos a ceteris hominibus secernendi sed in communitatem conjungendi.

Propter philosophiam Catholicam

pro philosophis Catholicis alia ratio accedit cur conveniat Latine philosophari. nemo ignorat Romanum ingenium non in re philosophica fuisse sed alibi: in populis vincendis ac ordinandis, in legibus dandis, et (Graecis adjuvantibus) in litteris excolendis. initio quidem philosophia a Romanis suspecta erat ut corruptrix juvenum.1

lingua Latina dicitur bis in Europam occidentalem allata esse-- bisque culturam Graecam illuc attulisse: primo humanismum Hellenisticum paganum, secundo vero nuntium Christianum, qui Graece elaboratus erat.2 erant sane sapientes celebres ut Cicero ac Seneca qui Latine scriberent, attamen evolutio plenior linguae philosophicae adventum Christianorum expectare oportebat (exempla: Tertullianus, Augustinus, Boethius, Eriugena…).

usque a saeculo undecimo lingua Latina plus plusque fiebat instrumentum potens in manibus philosophorum tum medii aevi ("primae scholasticae:" Anselmus, Abelardus, Bonaventura, Thoma Aquinas, Scotus, Ockhamus…) tum tempore renatarum litterarum ("secunda scholastica": Cajetanus, Soto, Suárezius…)-- etiam Christianorum qui recentius Latine philosophabantur (Cartesius, Leibniz…).

in nostro saeculo quoque philosophi Catholici pergebant lingua Latina uti (Neo-Scholastica seu "tertia scholastica". Neo-Thomismus, licet epistemologia ac metaphysica praestaret, vix tamen aliis campis (exempli gratia logicae et philosophiae scientiae seu "naturali") vi translaticia incumbebat; nihilominus traditionem Latinam haud dereliquit. exeunte tamen nostro saeculo, lingua Latina in vita intellectuali Catholica adhiberi desiit.

sunt autem Catholici hodie qui bonam causam non videant cur Latinum deserendum sit neque cur usus linguae non possit redintegrari. namque qui Latinam non callet, nec culturam Catholicam --philosophicam, theologicam, religiosam-- plene et profunde intelligere valet. necessitatem taceo quam ecclesia maxime in praesenti habet unitatis conservandae, immo recuperandae.

itaque lingua Latina apta est ad philosophiam persequenduam Catholicam duobus sensibus sumptam: philosophiam scilicet orbis terrarum atque ecclesiae.


  1. senatusconsultum, factum anno centesimo sexagesimo primo ante Christum natum, vetuit ne adolescentes philosophiam docerentur. Cato, censor, secundo saeculo aC, quum scepticum Graecum Carneadem audiret, eum ejusque socios quamprimum e Roma expulsit.
  2. L.R. Palmer, The Latin Language (Norman et Londini,1988), p.183.
  3. domum

UPAEP
Dirección: 21 sur 1103 Barrio Santiago C.P. 72410, Puebla México
Teléfono: +52 (222) 229.94.00 Lada sin costo: 01800 224 22 00